PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS

AABBO FLORIACENSIS (c.940 - 1004 A.D.)

Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium ecclesiae archiepiscopo Dunstano, vere moribus et aetate maturo, Abbo Floriacensis monachus levita, etsi indignus, a Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius. Postquam a te, venerabilis pater, digressus sum cum multa alacritate cordis et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe hi, cum quibus, fraterna caritate detentus hospitando hactenus degui, pulsare manu sancti desiderii, ut mirabilium patratoris Edmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes, id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum ecclesias non inutile monimentum. Audierant enim, quod eam pluribus ignotam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter, me praesente, retulisset domino Rofensis ecclesiae episcopo et abbati monasterii, quod dicitur Malmesburi ac aliis circum assistentibus fratribus, sicut tuus mos est, quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris, oculos suffusus lacrimis, quod eam, iunior, didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plena fide referebat gloriosissimo regi Anglorum Aethelstano, iureiurando asserens, quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.

Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem. Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere, posthabitis aliquantulum secularium litterarum studiis quasi ad interiorem animae phylosophiam me contuli dum eius, qui vere phylosophatus est in throno regni virtutes scribere proposui: maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent. Cuius questionis ambiguum volens purgare, tu, vastae peritiae sacrarium, pro exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthberhtus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc expectat diem prime resurrectionis incorrupto corpore sed etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego admirans pro argumento habui quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparibilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans suppliciter obsecro ut vel una die vertas michi tuum otiumin honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo praeter seriem ultimi miraculi omnia veracem secutus verax digessi, exortans omnes ad amorem tanti martyris. Vale pater in Christo.

I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii. Qui cum saepius bello lacessiti se et suos defensarent fortiter, illi vero ignaviae operam dantes quasi prolaetarii ad solam voluptatem domi residerent, fixi de invicta fortitudine stipendianorum militum quos conduxerant, ipsos miseros indigenas domo patriaque pellere deliberant: factumque est. Et, exclusis Britonibus, statuunt inter se dividere victores alienigenae insulam, bonis omnibus fecundissimam, indignum iudicantes eam ignavorum dominio detineri, quae ad defensionem suam idoneis posset praebere sufficientem alimoniam et optimis viris. Qua occasione inducti orientalem ipsius insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt adepti, Iutis et Anglis ad alia tendentibus in quibus suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus ullum de possessione litigium, quibus suppeteret amplitudo terrae ad regnandi emolumentum. Unde contigit ut, per regiones et provincias divisa, plurimis primum ducibus, deinde regibus sufficeret una eademque Britannia.

II. At praedicta orientalis pars cum aliis tum eo nobilis habetur, quod aquis pene undique alluitur, quoniam a subsolano et euro cingitur oceano, ab aquilone vero immensarum paludum uligine, quae exorientes propter aequalitatem terrae a meditullio ferme totius Britanniae per centum et eo amplius milia cum maximis fluminibus descendunt in mare. Ab ea autem parte, qua sol vergitur in occasum ipsa provincia reliquae insulae est continua et ob id pervia; sed ne crebra irruptione hostium incursetur, aggere ad instar altioris muri fossa humo praemunitur. Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis. De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit. Quae paludes praebent pluribus monachorum gregibus optatos solitariae conversationis sinus, quibus inclusi non indigeant solitudine heremi; ex quibus sunt sancti monachorum patris Benedicti caelibes coenobitae in loco celebri hac tempestate.

III. Sed ut ad propositum revertamur: huic provinciae tam feraci, quam diximus Eastengle vocabulo nuncupari, praefuit sanctissimus deoque acceptus Edmundus, ex antiquorum Saxonum nobili prosapia oriundus, a primaevo tempore suae etatis cultor veracissimus fidei Christianae. Qui atavis regibus aeditus, cum bonis polleret moribus, omnium comprovincialium unanimi favore non tantum eligitur ex generis successione, quantum rapitur, ut eis praeesset sceptrigera potestate. Nam erat ei species digna imperio, quam serenissimi cordis iugiter venustabat tranquilla devotio. Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae. Iamque vir sanctus praeferebat in vultu, quod postea manifestatum est divino nutu: quoniam puer toto conamine virtutis arripuit gradum, quem divina pietas praesciebat martyrio finiendum.

IV. Nactus vero culmen regiminis, quantae fuerit in subiectos benignitatis, quantae in perversos districtionis non est nostrae facultatis evolvere, qui eius minima, quo conveniret sermone non possumus expedire. Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans; gradiensque via regia nec declinabat ad dexteram, extollendo se de meritis, nec ad sinistram, succumbendo vitiis humanae fragilitatis. Erat quoque egentibus dapsilis liberaliter, pupillis et viduis clementissimus pater, semper habens prae oculis dictum illius sapientis: "Principem te constituerunt? Noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis." Cumque tam conspicuis in Christo et ecclesia emineret bonorum actuum ornamentis, eius patientiam, sicut et sancti Iob, aggressus est experiri inimicus humani generis, qui eo bonis iustius invidet quo appetitu bonae voluntatis caret.

V. Quocirca unum ex suis membris ei adversarium inmisit, qui omnibus quae habuerat undeunde sublatis ad impatientiam (si posset) erumpere cogeret, ut desperans Deo in faciem bene diceret. Fuit autem idem adversarius Hinguar vocabulo dictus, qui cum altero, Hubba nomine, eiusdem perversitatis homine, nisi divina inpediretur miseratione conatus est in exterminium adducere totius fines Britanniae. Nec mirum, cum venerint indurati frigore suae malitiae ab illo terrae vertice, quo sedem suam posuit, qui per elationem Altissimo similis esse concupivit. Denique constat iuxta prophetae vaticinium, quod ab aquilone venit omne malum, sicut plus aequo didicere, perperam passi adversos iactus cadentis tesserae, qui aquilonalium gentium experti sunt sevitiam: quas certum est adeo crudeles esse naturali ferocitate ut nesciant malis hominum mitescere, quandoquidem quidam ex eis populi vescuntur humanis carnibus, qui ex facto Graeca appellatione Anthropophagi vocantur. Talesque nationes abundant plurimae infra Scithiam prope Hyperboreos montes, quae antichristum, ut legimus, secuturae sunt ante omnes gentes, ut absque ulla miseratione pascantur hominum cruciatibus qui caracterem bestiae noluerint circumferre in frontibus. Unde iam inquietando Christicolas pacem cum eis habere nequeunt: maxime Dani, occidentis regionibus nimium vicini, quoniam circa eas piratycam exercent frequentibus latrociniis. Ex eorum ergo genere praedicti duces Hinguar et Hubba Nordanimbrorum primitus aggressi expugnare provinciam gravi depopulatione totam pervagantur ex ordine. Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba: quem, praeda facta, Hinguar reliquit ibi crudelitatis socium et a boreali parte orientali subito astans cum magna classe ad eius quandam civitatem latenter appulit. Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat. Maritus cum coniuge aut mortuus aut moribundus iacebat in limine; infans raptus a matris uberibus, ut maior esset heiulatus trucidabatur coram maternis obtutibus. Furebat impius miles lustrata urbe, ardendo ad flagitium, quo posset placere tyranno, qui solo crudelitatis studio iusserat perire innoxios.

VI. Cumque iam multitudine interfectorum Achimeniam rabiem non tantum exsaturasset, quantum fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos, ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad eum fama pervenerat, quod idem rex gloriosus, videlicet Edmundus, florenti aetate et robustis viribus bello per omnia esset strenuus: et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus. Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi.

VII. Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, huiusmodi curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret, quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subiugare tormentis, si eius nollet obtemperare feralibus edictis. Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur: "Terra marique metuendus dominus noster Hinguar, rex invictissimus, diversas terras subiciendo sibi armis, ad huius provinciae optatum litus cum multis navibus hiematurus appulit; atque idcirco mandat, ut cum eo antiquos thesauros et paternas divitias sub eo regnaturus dividas. Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno. Et quis tu, ut tante potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum. Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata clementia: quoniam novit piissimus in omni negotio parcere subiectis et debellare superbos."

VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit. Cumque ille timidus pro vita regis ad consentiendum plurimis hortaretur exemplis, rex obstipo capit defigens lumine terras paululum conticuit, et sic demum ora resolvit: "O episcope, vivi ad id pervenimus, quod numquam veriti sumus! Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet. Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!" Cui episcopus: "Quos -inquit- optas esse superstites patriae cum iam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus, te destitutum milite veniunt loris constringere. Quapropter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores quorum nefando obsequio poenas lues." Ad haec rex beatissimus: "Hoc est -ait- quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne supersim meis carissimis fidelibus, quos cum liberis et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit pyrata truculentus. Et quid suggeris? Ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae? Semper delatoriae accusationis calumniam evitavi, numquam relictae militiae probra sustinvi, eo quod honestum mihi esset pro patria mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui pro amissione carorum ipsa lux est fastidio? Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius. Qua ab renuntiatione contigit, ut ad laudem et gloriam Aeternae Trinitatis tertio mererer consecrari, delibutus ob conpendium perennis vitae sanctificati chrismatis per unctione: primo quidem accepta stola lavacri salutaris, secundo per confirmationem exhibitam maiusculo pontificali signaculo, tertio ubi vestra et totius populi communi acclamatione usus sum hac regni perfunctoria potestate. Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio. Nunc simulata benivolentia praetendit callidus suae machinationis muscipulam, qua servum Christi irretiri deliberat, maxime cum promittit , quod nobis largitas superna concessit. Vitam indulget, qua necdum careo; regnum promittit, quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo. Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis, qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim?"

IX. Tunc conversus ad eum qui de conditione regni locuturus ab impiissimo Hinguar fuerat missus "Madefactus -inquit - cruore meorum, mortis supplicio dignus extiteras; sed, plane Christi mei exemplum secutus, nolo puras manus commaculare, qui pro eius nomine, si ita contigerit, libenter paratus sum vestris telis occumbere. Ideo pernici gradu rediens festinus, domino tuo haec responsa perfer quantotius: Bene filius diaboli patrem tuum imitaris qui superbiendo intumescens caelo corruit et, mendacio suo humanum genus involvere gestiens, plurimos suae poenae obnoxios fecit. Cuius sectator praecipuus me nec minis terrere praevales nec blandae perditionis lenociniis illectum decipies, quem Christi institutis inermem repperies. Thesauros et divitias, quas nobis hactenus contulit propitia divinitas, sumat et consumat tua insatiabilis aviditas: quoniam, etsi hoc corpus caducum fragile confringas velut vas fictile, vera libertas animi numquam tibi vel ad momentum suberit. Honestius enim est perpetuam defendere libertatem, si non armis, saltem iugulis, quam reposcere amissam lacrimosis quaerimoniis: quoniam pro altero gloriosum est mori, pro altero vero opponitur contumacia servilis. Quippe servus quascumque domini conditiones accepit, acceptas servare convenit. Si eas quamlibet iniquas respuit, reus maiestatis adiudicatur servilibus suppliciis. Sed esto, gravis est huius servitutis usus: at gravior exulceratioquae solet nasci ex huiusmodi infortunio. Siquidem, ut noverunt qui frequentius ratiocinando forensibus causis intersunt, ex repugnantibus facta conplexionis consequentia, certum est quia, si libertas petitur, procul dubio dominus suo contemptu laeditur. Idcirco seu sponte seu invitus de carcere suo meus ad caelum evolet liber spiritus, nulla emancipationis aut abalienationis specie contaminatus: quia regem diminutum capite numquam, Danus, videbis ad triumphum supervivere. Sollicitas me spe regni, interfectis omnibus meis, ac si michi tam dira sit cupido regnandi ut velim praeesse domibus vacuis habitatore nobili et pretiosa supellectili. Ut coepit tua saeva feritas, post famulos regem solio diripiat, trahat, expuat, colaphis caedat, ad ultimum iugulet. Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet. Unde noveris , quod pro amore vitae temporalis Christianus rex Edmundus non se subdet pagano duci, nisi prius effectus fueris compos nostrae religionis, malens esse signifer in castrisaeterni regis."

X. Vix sanctus vir verba compleverat et renuntiaturus miles pedem domo extulerat, cum ecce Hinguar obvius iubet brevi loquio utatur, illi pandens per omnia archana regis ultima. Quae ille dum exequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius solumque regem teneant, quem suis legibus rebellem iam cognoverat. Tunc sanctus rex Edmundus in palatio ut membrum Christi proiectis armis capitur, et vinculis artioribus artatus constringitur, atque innocens sistitur ante impium ducem, quasi Christus ante Pilatum praesidem, cupiens eius sequi vestigia qui pro nobis immolatus est hostia. Vinctus itaque multis modis illuditur ac tandem fustigatus acri instantia perducitur ad quandam arborem vicinam. Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus. Quare adversarii in furorem versi quasi ludendo ad signum eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebris telorum iactibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant dum iacula iaculis locum dabant. Sicque factum est ut spiculorum terebratis aculeis circumfossus palpitans horreret, velut asper herecius aut spinis hirtus carduus, in passione similis Sebastiano egregio martyri. Cumque nec sic Hinguar furcifer eum lanistis assensum praebere conspiceret, Christum inclamantem iugiter, lictori mandat protinus ut amputet caput eius. Ille seminecem, cui adhuc vitalis calor palpitabat in tepido pectore, ut vix posset subsistere, avellit cruento stipiti festinus, avulsumque retectis costarum latebris praepunctionibus crebris ac si raptum equuleo aut saevis tortum ungulis iubet caput extendere, quod semper fuerat insigne regali diademate. Cumque staret mitissimus, ut aries de toto grege electus, volens felici commercio mutare vitam saeculo, divinis intentus beneficiis, iam recreabatur visione internae lucis, qua in agone positus satiari cupiebat attentius: unde inter verba orationis eum, arrepto pugione, spiculator uno ictu decapitando hac luce privavit. Atque ita duodecimo Kal. Decembr. Deo gratissimum holocaustum Edmundus igne passionis examinatus cum palma victoriae et corona iustitiae rex et martyr intravit senatum curiae caelestis.

XI. Talique exitu crucis mortificationem, quam iugiter in suo corpore rex pertulit, Christi Domini sui secutus vestigia, consummavit. Ille quidem purus sceleris in columna ad quam vinctus fuit sanguinem non pro se sed pro nobis flagellorum suorum signa reliquit; iste pro adipiscenda gloria inmarcescibili cruentato stipite similes poenas dedit. Ille integer vitae ob detergendam rubiginem nostrorum facinorum sustinuit benignissimus immanium clavorum acerbitatem in palmis et pedibus; iste propter amorem nominis Domini toto corpore gravibus sagittis horridus et medullitus asperitate tormentorum dilaniatus in confessione patienter perstitit, quam ad ultimum accepta capitali sententia finivit. Cuius corpus ita truncum et aculeis hirsutum relinquentes, cum suo auctore Dani, ministri diaboli, illud caput sanctum, quod non impinguaverat peccatoris oleum sed certi misterii sacramentum, in silvam cui vocabulum est Haeglesdun recedentes asportaverunt, ac inter densa veprium frutecta longius proiectum occuluerunt, id omni sagacitate elaborantes ne a Christianis, quos vix paucos reliquerant, sacratissimum corpus martyris cum capite pro tumulantium modulo honestae traderetur sepulturae.

XII. Huic autem spectaculo tam horribili quidam nostrae religionis delitescendo interfuit, quem subtractum, ut credimus, paganorum gladiis divina providentia ad manifestandum huius rei indaginem reservavit, licet omnino ignoraverit quid de capite factum esset, nisi quod cum eo carnifices Danos interiorem silvam petere conspexisset. Quam ob rem, quantulacumque reddita ecclesiis pace, coeperunt Christiani de latibulis consurgere, diligenti inquisitione satagentes ut caput sui regis et martyris inventum reliquo corpori unirent et iuxta suam facultatem condigno honore reconderent. Siquidem paganis abeuntibus et depopulationi quoquo locorum operam dantibus, illud corpus sanctissimum, adhuc sub divo positum, facillime est repertum in eodem campo ubi rex occubuit, conpleto cursu sui certaminis. Quo propter antiquam beneficiorum memoriam et ingenitam regis clementiam populi undique gratuito confluentes coeperunt mesto animo graviter ferre , quod carvissent tanta corporis portione. Quorum animis superna inspiravit benignitas, postquam audierunt illius verba utilia qui tantae visionis, ut dictum est, particeps astiterat, ut collecta plurimorum multitudine quaqua versum per invia silvarum experirentur, si ad id loci devenire contingeret quo viri sancti caput iaceret. Pro certo etenim omnibus vere sapientibus inerat , quod alienae sectae cultores, invidendo nostrae fidei, sustulissent caput martyris, quod non longius infra densitatem saltus abscondissent, aut vili cespite obrutum aut avibus et feris devorandum. Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.

XIII. Quod ut factum est, res dictu mirabilis et saeculis inaudita contigit. Quippe caput sancti regis, longius remotum a suo corpore, prorupit in vocem absque fibrarum opitulatione aut arteriarum praecordiali munere. Vespillonum sane more pluribus pedetentim invia perlustrantibus, cum iam posset audiri loquens, ad voces se invicem cohortantium et utpote socii ad socium alternatim clamantium: "Ubi es?", illud respondebat designando locum patria lingua dicens: "Her, her, her!", quod interpretatum Latinus sermo exprimit: "Hic, hic, hic!" Nec umquam eadem repetendo clamare destitit, quoad omnes ad se perduxit. Palpitabat mortuae linguae plectrum infra meatus faucium, manifestans in se verbigenae magnalia, qui rudenti asellae compegit humana verba, ut increparet prophetae insipientiam. Cui miraculo rerum conditor aliud annexuit dum caelesti thesauro insolitum custodem dedit. Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus. Quod stupefacti videntes qui confluxerant, beatissimum regem et martyrem Edmundum illi viro desideriorum iudicaverunt meritis similem, qui inter esurientium rictus leonum illesus sprevit minas insidiantium.

XIV. Assumentes ergo unanimi devotione, quam invenerant inestimabilis pretii margaritam, cum profusis prae gaudio lacrimarum imbribus retulerunt ad suum corpus, benedicentes Deum in hymnis et laudibus, prosequente usque ad locum sepulchri lupo, earundem reliquiarum custode et baiulo. Qui eis a tergo imminens et quasi pro perdito pignore lugens, cum neminem etiam irritatus laederet, nemini inportunus existeret, nota dilectae solitudinis secreta illaesus repetiit, nec ulterius in illis locis lupus specie tam terribilis apparuit. Quo tandem recedente, cum summa diligentia et omni sagacitatis studio aptantes, quibus creditum est, caput corpori sancto, pro tempore tradiderunt utrumque pariter iunctum competenti mausoleo. Qua etiam, edificata vili opere desuper basilica, multis annis requievit humatus, donec sedatis omnimodo bellorum incendiis et valida tempestate persecutionis, coepit respirare religiosa pietas fidelium, erepta de pressuris tribulationum. Quae ubi tempus oportunum invenit, devotionem quam erga beatissimum regem etmartyrem habuit operum exhibitione multipliciter propalavit. Idem namque sanctus, sub vili tugurio sanctificate domus, cuius esset apud Deum meriti crebris manifestabat miraculorum signis. Quibus rebus permota eiusdem provinciae multitudo, non solum vulgi sed etiam nobilium, in villa regia quae lingua Anglorum Bedricesgueord dicitur, Latina vero Bedricicurtis vocatur, construxit permaximam miro ligneo tabulatu ecclesiam, ad quam eum ut decebat transtulit cum magna gloria.

XV. Sed mirum dictu, cum illud pretiosum corpus martyris putrefactum putaretur ob diuturnum spatium transacti temporis, ita sanum et incolume est repertum ut non dicam caput redintegratum et conpactum corpori sed omnino in eo nihil vulneris, nihil cicatricis apparuerit. Sicque cum reverentia nominandus sanctus rex et martyr Edmundus integer et viventi simillimus ad praedictum locum est translatus, ubi adhuc in eadem forma expectat beatae resurrectionis gaudia repromissa. Tantum in eius collo ob signum martyrii rubet una tenuissima riga in modum fili coccinei, sicut testari erat solita quaedam beatae recordationis foemina, Osven vocabulo dicta: quae paulo ante haec nostra moderna tempora apud eius sacrosanctum tumulum ieiuniis et orationibus vacans multa transegit annorum curricula. Cui venerabili foeminae aut divina revelatione aut nimia devotione mos inolevit ut, patefacto beati martyris sepulchro quotannis in dominica caena, eius attondendo praecideret capillos et ungues. Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.

XVI. Sed et beatae memoriae Theodredus, eiusdem provinciae religiosus episcopus, qui propter meritorum praerogativam Bonus appellabatur, quod de incorruptione sancti regis diximus tali ordine est expertus. Cum, ut narrare adorsi sumus, praefato loco martyris tumulationi congruo a quibusque religiosis multa conferrentur donaria et ornamenta in auro et argento pretiosissima, quidam malignae mentis homines, omnis boni inmemores, agressi sunt sub nocturno silentio eandem infringere basilicam latrocinandi studio. Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa. Unde sumptis machinis et quibuslibet utensilibus quibus ad id perficiendum habebant opus, quadam nocte aggrediuntur praemeditatum facinus, et stantes in atrio ecclesiae diverso conatu unusquisque instat conceptae nequitiae. Quorum alius postibus scalam applicat, ut per insertam fenestram se ingerat; alius cum lima aut fabrili malleo instat serae autpessulo; alii cum vangis et ligonibus suffossionem parietis machinantur. Sicque disposito opere, cum singuli certatim insudant pro virium facultate, sanctus martyr eos ligat in ipso suo conamine, ut nec pedem loco possent movere nec arreptum officium deserere, sed alius cum sua scala penderet sullimis in aere, alius palam incurvus fossor fieret, qui ad id operis furtivus venisset. Interea quidam matriculariorum, qui infra basilicam iacebat, somno excitus lecto procumbebat invitus, quem martyris potentia suo conatu vinxerat, ne, suis obvius factis mirabilibus, sonus fragoris creber custodis pulsaret aures interius. Sed quid dicam non posse surgere quando nec in vocem poterat erumpere? Tandem mane adhuc persistentes fures in cepto opere conprehensi a pluribus traduntur vinculis artioribus, et tandem praedicti sancti episcopi Theodredi iudicio subduntur. Qui impraemeditatus sententiam dedit quam se dedisse postea omni tempore vitae suae penituit. Nam omnes simul iussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti martyris furtive ingredi, non reducens ad memoriam , quod Dominus per prophetam admonet: "Eos qui ducuntur ad mortem eruere ne cesses", factum quoque Helisaei prophetae, qui latrunculos de Samaria pastos pane et aqua remisit ad propria, dicens regi, volenti percutere ilico, quod non eos coepisset in gladio et arcu suo; Apostoli etiam praeceptum quo dicit: "Saecularia negotia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia -id est, viros saeculares- constituite ad iudicandum." Unde canonum auctoritas prohibet ne quis episcopus aut quilibet de clero delatoris fungatur officio, quoniam satis dedecet ministros vitae caelestis assensum praebere in mortem cuiuslibethominis. Quam ob rem praedictus episcopus in se reversus graviter indoluit, et sibi poenitentiam indicens diutius se in gravibus lamentis dedit. Qua tandem peracta poenitentia, populos suae dioceseos mandat, mandando convocat, convocando suppliciter persuadet ut triduano ieiunio a se divinae indignationis iracundiam removeant, removendo avertant: quatinus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et lavare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo; factumque est, et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita ut iam retulimus unitum et incorruptum repperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneolocello reposuit, benedicens Deum qui mirabilis est in sanctis suis et gloriosus in omnibus operibus suis.

XVII. Nec piget referre de quodam magnae potentiae viro, Leofstano vocabulo, qui, iuvenilis aetatis impetum non refrenans, ad id flagitii lasciviendo prorupit ut sibi quadam singularis potentiae auctoritate praeciperet ostendi corpus tanti martyris. Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit eius imperium, quoniam propter arrogantiam suae nobilitatis omnibus erat terrori. Reserato ergo locello astitit, aspexit, et eodem momento in amentiam versum tradidit illum Dominus in reprobum sensum, ac poena sua didicit quia praesumpsisset , quod non licuit. Quod audiens pater eius, vir religiosus admodum, cui erat Aelfgarus vocabulum, exhorruit facinus flagitiosissimum, ac martyri gratias retulit, filiumque a se removit. Qui tandem ad summam inopiam perductus, iudicio Dei vitam finivit, vermibus consumptus.

XVIII. Sicque sanctus rex et martyr Edmundus omnibus innotuit non se esse inferiorem meritis Laurentii beati levitae et martyris, cuius corpus, ut refert beatus pater Gregorius, cum quidam seu digni seu indigni levare volentes conspicerent, contigit ut septem ex eis ibidem subita morte perirent. O quanta reverentia locus ille dignus existit, qui sub specie dormientis tantum Christi testem continet et in quo tantae virtutes fiunt et factae esse referuntur, quantas hac tempestate apud Anglos nusquam alibi audivimus. Quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicuius fastidiosi offensam incurrem iusto prolixior, credens, ista posse sufficere. quae dicta sunt ardenti desiderio eorum, qui praeter Deum huius martyris patrocinio nil praeferunt. De quo constat, sicut et de aliis sanctis omnibus iam cum Christo regnantibus, quod, licet eius anima sit in caelesti gloria, non tamen per visitationem die noctuque longe est a corporis praesentia, cum quo promeruit ea quibus iam perfruitur beatae immortalitatis gaudia. Nam dum in aeterna patria eiiungitur qui ubique totus est, de eo habet posse quicquid habuerit et velle, praeter id solum , quod infatigabili desiderio concupiscit ut per resurrectionem circumdetur stola demutatae carnis, quoniam tunc erit perfecta beatitudo sanctorum cum ad id fuerit Christo largiente perventum.

XIX. Sed de hoc sancto martyre estimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua, quandoquidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt extollant catholici patres suae relationis indiculo de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes, quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione. Quid enim maius sub caritate Christianae fidei quam adipisci hominem cum gratia , quod habet angelus ex natura? Unde divinum oraculum quasi singulari quodam dono repromittit, quod virgines sequentur agnum quocunque ierit. Considerandum igitur quis iste fuerit, qui in regni culmine, inter tot divitias et luxus saeculi, semet ipsum calcata carnis petulantia vincere studuit, quod eius ostendit caro incorruptibilis. Cui humano obsequio famulantes satagant illi placere ea munditia, quam ei perpetuo placuisse manifestant membra incorrupta, et, si non possunt virgineo flore pudicitiae, saltem expertae voluptatis iugi mortificatione. Quoniam si illa sanctae animae invisibilis et illocalis praesentia alicuius famulantium spurcitia offendatur, timendum est , quod propheta terribiliter comminatur: "In terra sanctorum iniqua gessit et ideo gloriam Domini non videbit." Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.